2024. június 14., péntek

Praefatio

Domino meo, et Dei servio. En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus de origine quarumdam rerum, ex veteris lectionis recordatione collectum, atque ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo majorum.  Disciplina a discendo nomen accepit; unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena.Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum , a virtute, quam scientiam vocaverunt.  Inter artem et disciplinamdifferentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in iis quae se et aliter habere possunt; disciplinam vero esse quae de iis agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus, aliquid disseritur, disciplina erit; quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit. De septem liberalibus artibus. 1. Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima, grammatica, id est, loquendi peritia. Secunda, rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia, dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. Quarta, arithmetica, quae continet numerorum causas, et divisiones. Quinta, musica, quae in carminibus cantibusque consistit. Geometria, quae mensuras dimensionesque complectitur. Septima, astronomia, quae continet legem astrorum. Primordia grammaticae artis litterae communes existunt quas librarii et calculatores sequuntur, quorum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est. Unde et eam Varro litterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. Verba enim per oculos, non per aures, introducunt? Usus litterarum repertus est propter memoriam rerum. Nam, ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate, nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. Litterae autem dictae, quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. 

Nincsenek megjegyzések:

Megjegyzés küldése